IntroitLoquebar de testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar: et meditabar in man datis tuis, quae dilexi nimis.Perugia, Biblioteca Comunale 'Augusta', Ms 2789, fol. 134r
GradualSpecie tua, et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna. v.Pro ter veritatem, et mansuetudinem et justitiam: et deducet te mirabiliter dextera tua.Perugia, Biblioteca Comunale 'Augusta', Ms 2789, fol. 134r
AlleluiaAlleluia. Veni electa mea, et ponam te in thronum meum, quia concupivit rex speciem tuam.Perugia, Biblioteca Comunale 'Augusta', Ms 2789, fol. 170v
OffertoryFiliae regum in honore tuo: astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate.Perugia, Biblioteca Comunale 'Augusta', Ms 2789, fol. 134v
CommunionFeci judicium et justitiam, Domine, non calum nientur mihi superbi: ad omnia mandata tua dirigebar, omnem viam iniquitatis odio habui.Perugia, Biblioteca Comunale 'Augusta', Ms 2789, fol. 135r